LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 27 p27

lat livy phi00127 perseus lat2

Marcellus , postquam in castra reditum est, contionem adeo saevam atque acerbam apud milites habuit ut proelio per diem totum infeliciter tolerato tristior iis irati ducis oratio esset. dis immortalibus, ut in tali re, laudes gratesque, inquit ago quod victor hostis cum tanto pavore incidentibus vobis in vallum portasque non ipsa castra est adgressus; deseruissetis profecto eodem terrore castra quo omisistis pugnam. qui pavor hic, qui terror, quae repente qui et cum quibus pugnaretis oblivio animos cepit? nempe idem sunt hi hostes quos vincendo et victos sequendo priorem aestatem absumpsistis, quibus dies noctesque fugientibus per hos dies institistis, quos levibus proeliis fatigastis, quos hesterno die nec iter facere nec castra ponere passi estis. omitto ea quibus gloriari potestis; cuius et ipsius pudere ac paenitere vos oportet referam : nempe aequis manibus hesterno die diremistis pugnam. quid haec nox, quid hic hie dies attulit? vestrae iis copiae inminutae sunt an illorum auctae? non equidem mihi cum exercitu meo loqui videor nec cum Romanis militibus: corpora tantum atque arma sunt eadem. An , si eosdem animos habuissetis, terga vestra vidisset hostis? signa alicui manipulo aut cohorti ademisset? adhuc caesis legionibus Romanis gloriabatur: vos illi hodierno die primum fugati exercitus dedistis decus. clamor inde ortus ut veniam eius diei daret; ubi vellet deinde experiretur militum suorum animos. ego vero experiar, inquit milites, et vos crastino die in aciem educam, ut victores potius quam victi veniam impetretis quam petitis. cohortibus quae signa amiserant hordeum dari iussit, centurionesque manipulorum quorum signa amissa fuerant destrictis gladiis discinctos destituit; et ut postero die omnes, pedites equites, armati adessent edixit. ita contio dimissa fatentium iure ac merito sese increpitos, neque illo die virum quemquam in acie Romana fuisse praeter unum ducem, cui aut morte satisfaciendum aut egregia victoria esset.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable