LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 27 p28

lat livy phi00127 perseus lat2

postero die armati ornatique ad edictum aderant. imperator eos conlaudat pronuntiatque a quibus orta pridie fuga esset cohortesque quae signa amisissent se in primam aciem inducturum; edicere iam sese omnibus pugnandum ac vincendum esse et adnitendum singulis universisque ne prius hesternae fugae quam hodiernae victoriae fama Romam perveniat. inde cibo corpora firmare iussi, ut, si longior pugna esset, viribus sufficerent. ubi omnia dicta factaque sunt quibus excitarentur animi militum in aciem procedunt. quod ubi Hannibali nuntiatum est, cum eo nimirum, inquit hoste res est qui nec bonam nec malam ferre fortunam possit. seu vicit, ferociter instat victis: seu victus est, instaurat cum victoribus certamen. signa inde canere iussit et copias educit. pugnatum utrimque aliquanto quam pridie acrius est, Poenis ad obtinendum hesternum decus adnitentibus, Romanis ad demendam ignominiam. sinistra ala ab Romanis et cohortes quae amiserant signa in prima acie pugnabant, et legio duodevicensima ab dextro cornu instructa. L. Cornelius Lentulus et C. Claudius Nero legati cornibus praeerant; Marcellus mediam aciem hortator testisque praesens firmabat. ab Hannibale Hispani primam obtinebant frontem, et id roboris in omni exercitu erat. cum anceps diu pugna esset, Hannibal elephantos in primam aciem induci iussit, si quem inicere ea res tumultum ac pavorem posset. et primo turbarunt signa ordinesque, et partim occulcatis partim dissupatis terrore qui circa erant nudaverant una parte aciem, latiusque fuga manasset, ni C. Decimius Flavus tribunus militum signo arrepto primi hastati manipulum eius signi sequi se iussisset. duxit ubi maxime tumultum conglobatae beluae faciebant pilaque in eas conici iussit. haesere omnia tela haud difficili ex propinquo in tanta corpora ictu et tum conferta turba; sed ut non omnes volnerati sunt, ita in quorum tergis infixa stetere pila, ut est genus anceps, in fugam versi etiam integros avertere. tum iam non unus manipulus, sed pro se quisque miles, qui modo adsequi agmen fugientium elephantorum poterat, pila conicere. eo magis ruere in suos beluae tantoque maiorem stragem edere quam inter hostes ediderant, quanto acrius pavor consternatam agit quam insidentis magistri imperio regitur. in perturbatam transcursu beluarum aciem signa inferunt Romani pedites et haud magno certamine dissupatos trepidantesque avertunt. tum in fugientes equitatum inmittit Marcellus, nec ante finis sequendi est factus quam in castra paventes conpulsi sunt. nam super alia quae terrorem trepidationemque facerent, elephanti quoque duo in ipsa porta corruerant, coactique erant milites per fossam vallumque ruere in castra. ibi maxima hostium caedes facta; caesa ad octo milia hominum, quinque elephanti. nec Romanis incruenta victoria fuit: mille ferme et septingenti de duabus legionibus et sociorum supra mille et trecentos occisi; volnerati permulti civium sociorumque. Hannibal nocte proxima castra movit: cupientem insequi Marcellum prohibuit multitudo sauciorum. speculatores qui prosequerentur agmen missi postero die rettulerunt Bruttios Hannibalem petere.

Provenance