Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 27 p30
lat livy phi00127 perseus lat2
Q. Fabius consul oppidum in Sallentinis Manduriam vi cepit; ibi ad tria milia hominum capta et ceterae praedae aliquantum. inde Tarentum profectus in ipsis faucibus portus posuit castra. naves quas Laevinus tutandis commeatibus habuerat partim machinationibus onerat apparatuque moenium oppugnandorum, partim tormentis et saxis omnique missilium telorum genere instruit, onerarias quoque, non eas solum quae remis agerentur, ut alii machinas scalasque ad muros ferrent, alii procul ex navibus volnerarent moenium propugnatores. hae naves ab aperto mari ut urbem adgrederentur instructae parataeque sunt; et erat liberum mare classe Punica, cum Philippus oppugnare Aetolos pararet, Corcyram tramissa. in Bruttiis interim Cauloniae oppugnatores sub adventum Hannibalis, ne opprimerentur, in tumulum a praesenti impetu tutum, ad cetera inopem, concessere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable