LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 27 p33

lat livy phi00127 perseus lat2

proelium in aditu fori maiore impetu quam perseverantia commissum est. non animo, non armis, non arte belli, non vigore ac viribus corporis par Romano Tarentinus erat. igitur pilis tantum coniectis, prius paene quam consererent manus terga dederunt, dilapsique per nota urbis itinera in suas amicorumque domos. duo ex ducibus Nico et Democrates fortiter pugnantes cecidere, Philemenus, qui proditionis ad Hannibalem auctor fuerat, cum citato equo ex proelio avectus esset, vacuus paulo post equus errans per urbem cognitus, corpus nusquam inventum est; creditum volgo est in puteum apertum ex equo praecipitasse. carthalonem autem, praefectum Punici praesidii, cum commemoratione paterni hospitii positis armis venientem ad consulem miles obvius obtruncat. alii alios passim sine discrimine armatos inermis caedunt, Carthaginienses Tarentinosque pariter. Bruttii quoque multi passim interfecti, seu per errorem seu vetere in eos insito odio seu ad proditionis famam, ut vi potius atque armis captum Tarentum videretur, exstinguendam. tum a caede ad diripiendam urbem discursum. triginta milia servilium capitum dicuntur capta, argenti vis ingens facti signatique, auri tria milia octoginta pondo, signa et tabulae, prope ut Syracusarum ornamenta aequaverint. sed maiore animo generis eius praeda abstinuit Fabius quam Marcellus; qui interrogante scriba quid fieri signis vellet ingentis magnitudinis —di sunt, suo quisque habitu in modum pugnantium formati—deos iratos Tarentinis relinqui iussit. murus inde qui urbem ab arce dirimebat dirutus est ac disiectus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable