LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 27 p36

lat livy phi00127 perseus lat2

cum iis copiis Scipio veris principio ab Tarracone egressus—iam enim et Laelius redierat ab Roma, sine quo nihil maioris rei motum volebat—ducere ad hostem pergit. per omnia pacata eunti, ut cuiusque populi fines transiret, prosequentibus excipientibusque sociis, Indibilis et Mandonius cum suis copiis occurrerunt. Indibilis pro utroque locutus haudquaquam ut barbarus stolide incauteve, sed potius cum verecundia ac gravitate, propiorque excusanti transitionem ut necessariam quam glorianti eam velut primam occasionem raptam; scire enim se transfugae nomen exsecrabile veteribus sociis, novis suspectum esse; neque eum se reprehendere morem hominum, si tamen anceps odium causa, non nomen faciat. merita inde sua in duces Carthaginienses commemoravit, avaritiam contra eorum superbiamque et omnis generis iniurias in se atque populares. Itaque corpus dumtaxat suum ad id tempus apud eos fuisse; animum iam pridem ibi esse ubi ius ac fas crederent coli. ad deos quoque confugere supplices qui nequeant hominum vim atque iniurias pati; se id Scipionem orare, ut transitio sibi nec fraudi apud eum nec honori sit. quales ex hac die experiundo cognorit, perinde operae eorum pretium faceret.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable