Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 27 p38
lat livy phi00127 perseus lat2
proximus Carthaginiensium exercitus Hasdrubalis prope urbem Baeculam erat. pro castris equitum stationes habebant. in eas velites antesignanique et qui primi agminis erant advenientes ex itinere, priusquam castris locum caperent, adeo contemptim impetum fecerunt ut facile appareret quid utrique parti animorum esset. in castra trepida fuga conpulsi equites sunt, signaque Romana portis prope ipsis inlata. atque illo quidem die inritatis tantum ad certamen animis castra Romani posuerunt. nocte Hasdrubal in tumulum copias recipit plano piano campo in summo patentem; fluvius ab tergo, ante circaque velut ripa praeceps oram eius omnem cingebat. suberat et altera inferior summissa fastigio planities; eam quoque altera crepido haud facilior in ascensum ambibat. in hunc inferiorem campum postero die Hasdrubal, postquam stantem pro castris hostium aciem vidit, equites Numidas leviumque armorum Baliares et Afros demisit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable