Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 27 p39
lat livy phi00127 perseus lat2
Scipio circumvectus ordines signaque ostendebat hostem, praedamnata spe aequo dimicandi campo captantem tumulos, loci fiducia, non virtutis aut armorum stare in conspectu; sed altiora moenia habuisse Carthaginem, quae transcendisset miles Romanus: nec tumulos nec arcem, ne mare quidem armis obstitisse suis. ad id fore altitudines quas cepissent hostibus, ut per praecipitia et praerupta salientes fugerent; eam quoque se illis fugam clausurum. cohortesque duas alteram tenere fauces vallis per quam deferretur amnis iubet, alteram viam insidere quae ab urbe per tumuli obliqua in agros ferret. ipse expedites qui pridie stationes hostium pepulerant ad levem armaturam infimo stantem supercilio ducit. per aspreta primum, nihil aliud quam via impediti, iere. deinde ut sub ictum venerunt, telorum primo omnis generis vis ingens effusa in eos est; ipsi contra saxa quae locus strata passim, omnia ferme missilia, praebet ingerere, non milites solum sed etiam turba calonum inmixta armatis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable