LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 27 p42

lat livy phi00127 perseus lat2

dona inde regulis principibusque Hispanorum divisa, et ex magna copia captorum equorum trecentos quos vellet eligere Indibilem iussit. cum Afros venderet iussu imperatoris quaestor, puerum adultum inter eos forma insigni cum audisset regii generis esse, ad Scipionem misit. quem cum percunctaretur Scipio quis et cuias et cur id aetatis in castris fuisset, Numidam esse ait, Massivam populares vocare; orbum a patre relictum, apud maternum avum Galam, regem Numidarum, eductum, cum avunculo Masinissa, qui nuper cum equitatu subsidio Carthaginiensibus venisset, in Hispaniam traiecisse; prohibitum propter aetatem a Masinissa numquam ante proelium inisse; eo die quo pugnatum cum Romanis esset, inscio avunculo, clam armis equoque sumpto in aciem exisse; ibi prolapso equo effusum in praeceps captum ab Romanis esse. Scipio cum adservari Numidam iussisset, quae pro tribunali agenda erant peragit; inde cum se in praetorium recepisset, vocatum eum interrogat velletne ad Masinissam reverti. cum effusis gaudio lacrimis cupere vero diceret, tum puero anulum aureum, tunicam lato clavo cum Hispano sagulo et aurea fibula equumque ornatum donat, iussisque prosequi quoad vellet equitibus dimisit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable