LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 27 p51

lat livy phi00127 perseus lat2

ludi Apollinares Q. Fulvio Ap. Claudio consulibus a P. Cornelio Sulla praetore urbano primum facti erant; inde omnes deinceps praetores urbani fecerant; sed in unum annum vovebant dieque incerta faciebant. eo anno pestilentia gravis incidit in urbem agrosque, quae tamen magis in longos morbos quam in perniciabiles evasit. eius pestilentiae causa et supplicatum per compita tota urbe est, et P. Licinius Varus praetor urbanus legem ferre ad populum iussus ut ii ludi in perpetuum in statam diem voverentur. ipse primus ita vovit, fecitque ante diem tertium nonas Quinctiles. is dies deinde sollemnis servatus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable