Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 27 p53
lat livy phi00127 perseus lat2
De Tarentinis inde magna contentione in senatu actum coram Fabio, defendente ipso quos ceperat armis, aliis infensis et plerisque aequantibus eos Campanorum noxae poenaeque. senatus consultum in sententiam M'. Acili factum est ut oppidum praesidio custodiretur, Tarentinique omnes intra moenia continerentur, res integra postea referretur, cum tranquillior status Italiae esset. et de M. Livio praefecto arcis Tarentinae haud minore certamine actum est, aliis senatus consulto notantibus praefectum, quod eius socordia Tarentum proditum hosti esset, aliis praemia decernentibus, quod per quinquennium arcem tutatus esset, maximeque unius eius opera receptum Tarentum foret, mediis ad censores, non ad senatum notionem de eo pertinere dicentibus; cuius sententiae et Fabius fuit. adiecit tamen fateri se opera Livi Tarentum receptum, quod amici eius volgo in senatu iactassent; neque enim recipiundum fuisse, nisi amissum foret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable