Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 27 p54
lat livy phi00127 perseus lat2
consulum alter T, Quinctius Crispinus ad exercitum quem Q. Fulvius Flaccus habuerat cum supplemento in Lucanos est profectus. Marcellum aliae atque aliae obiectae animo religiones tenebant, in quibus quod, cum bello Gallico ad Clastidium aedem Honori et Virtuti vovisset, dedicatio eius a pontificibus impediebatur, quod negabant unam cellam amplius quam uni deo recte dedicari, quia, si de caelo tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset, difficilis procuratio foret, quod utri deo res divina fieret, sciri non posset; neque enim duobus nisi certis deis rite una hostia fieri. ita addita Virtutis aedes adproperato opere; neque tamen ab ipso aedes eae dedicatae sunt. tum demum ad exercitum quem priore anno Venusiae reliquerat cum supplemento supplement proficiscitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable