Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 27 p57
lat livy phi00127 perseus lat2
tumulus erat silvestris inter Punica et Romana castra, ab neutris primo occupatus, quia Romani qualis pars eius quae vergeret ad hostium castra esset ignorabant, Hannibal insidiis quam castris aptiorem eum crediderat. Itaque nocte ad id missas aliquot Numidarum turmas medio in saltu condiderat, quorum interdiu nemo ab statione movebatur, ne aut arma aut ipsi procul conspicerentur. fremebant volgo in castris Romanis occupandum eum tumulum esse et castello firmandum, ne, si occupatus ab Hannibale foret, velut in cervicibus haberent hostem. movit ea res Marcellum, et conlegae quin imus inquit ipsi cum equitibus paucis exploratum? subiecta res oculis nostris certius dabit consilium. adsentienti Crispino, cum equitibus ducentis viginti, ex quibus quadraginta Fregellani, ceteri Etrusci erant, proficiscuntur; secuti tribuni militum M. Marcellus consulis filius et A. Manlius, simul et duo praefecti socium L. Arrenius et M'. Aulius. immolasse eo die quidam prodidere memoriae consulem Marcellum, et prima hostia caesa iocur sine capite inventum, in secunda omnia conparuisse quae adsolent, auctum etiam visum in capite; nec id sane haruspici placuisse quod secundum trunca et turpia exta nimis laeta apparuissent. ceterum consulem Marcellum tanta cupiditas tenebat dimicandi cum Hannibale ut numquam satis castra castris conlata diceret. tum quoque vallo egrediens signum dedit ut ad locum miles esset paratus, ut, si collis in quem speculatum irent placuisset, vasa colligerent ac sequerentur.