Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 27 p59
lat livy phi00127 perseus lat2
multos circa unam rem ambitus fecerim, si quae de Marcelli morte variant auctores omnia exsequi velim. ut omittam alios, Coelius triplicem gestae rei commemorationem ordine edit: unam traditam fama, alteram scriptam in laudatione fili fill , qui rei gestae interfuerit, tertiam quam ipse pro inquisita ac sibi conperta adfert. ceterum ita fama variat ut tamen plerique loci speculandi causa castris egressum, omnes insidiis circumventum tradant.