Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 27 p61
lat livy phi00127 perseus lat2
Crispinus postquam in Bruttios profectum Hannibalem sensit, exercitum cui conlega praefuerat M. Marcellum tribunum militum Venusiam abducere iussit; ipse cum legionibus suis Capuam profectus, vix lecticae agitationem prae gravitate volnerum patiens, Romam litteras de morte conlegae scripsit, quantoque ipse in discrimine esset: se comitiorum causa non posse Romam venire, quia nec viae laborem passurus videretur et de Tarento sollicitus esset, ne ex Bruttiis Hannibal eo converteret agmen; legatos opus esse ad se mitti, viros prudentes cum quibus quae vellet de re publica loqueretur. hae litterae recitatae magnum et luctum morte alterius consulis et metum de altero fecerunt. Itaque et Q. Fabium filium ad exercitum Venusiam miserunt, et ad consulem tres legati missi, Sex. Iulius Caesar, L. Licinius Pollio, L. Cincius Alimentus, cum paucis ante diebus ex Sicilia redisset. hi nuntiare consuli iussi ut, si ad comitia ipse venire Romam non posset, dictatorem in agro Romano diceret comitiorum causa; si consul Tarentum profectus esset, Q. Claudium praetorem placere in eam regionem inde abducere legiones in qua plurimas sociorum urbes tueri posset. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable