Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 27 p69
lat livy phi00127 perseus lat2
post diem tertium eius diei praetorum comitia habita. praetores creati L. Porcius Licinus, C. Mamilius, C. et A. Hostilii Catones. comitiis perfectis ludisque factis dictator et magister equitum magistratu abierunt. C. Terentius Varro in Etruriam pro praetore missus, ut ex ea provincia C. Hostilius Tarentum ad eum exercitum iret quem T. Quinctius consul habuerat; et L. Manlius trans mare legatus iret viseretque quae res ibi gererentur; simul quod Olympiae ludicrum ea aestate futurum erat, quod maximo coetu Graeciae celebraretur, ut, si tuto per hostem posset, adiret id concilium, ut qui Siculi bello ibi profugi aut Tarentini cives relegati ab Hannibale essent, domos redirent scirentque sua omnia iis quae ante bellum habuissent reddere populum Romanum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable