LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 27 p74

lat livy phi00127 perseus lat2

priusquam consules proficiscerentur, novendiale sacrum fuit, quia Veis de caelo lapidaverat. sub unius prodigii, ut fit, mentionem alia quoque nuntiata, Minturnis aedem Iovis et lucum Maricae, item Atellae murum et portam de caelo tacta; Minturnenses, terribilius quod esset, adiciebant sanguinis rivum in porta fluxisse; et Capuae lupus nocte portam ingressus vigilem laniaverat. haec procurata hostiis maioribus prodigia, et supplicatio diem unum fuit ex decreto pontificum. inde iterum novendiale instauratum, quod in Armilustro lapidibus visum pluere. liberatas religione mentes turbavit rursus nuntiatum Frusinone natum infantem esse quadrimo parem, nec magnitudine tam mirandum quam quod is quoque, ut Sinuessae biennio ante, incertus mas an femina esset natus erat. id vero haruspices ex Etruria adciti foedum ac turpe prodigium dicere: extorrem agro Romano, procul terrae contactu, alto mergendum. vivum in arcam condidere provectumque in mare proiecerunt. decrevere deerevere item pontifices ut virgines ter novenae per urbem euntes carmen canerent. id cum in Iovis Statoris aede discerent conditum ab Livio poeta carmen, tacta de caelo aedis in Aventino Iunonis Reginae; prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum respondissent donoque divam placandam esse, aedilium curulium edicto in Capitolium convocatae quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae inter se quinque et viginti delegerunt ad quas ex dotibus stipem conferrent. inde donum pelvis aurea facta lataque in Aventinum, pureque et caste a matronis sacrificatum.

Provenance