LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 27 p77

lat livy phi00127 perseus lat2

cum omnes censerent primo quoque tempore consulibus eundum ad bellum—nam et Hasdrubali occurrendum esse descendenti ab Alpibus, ne Gallos Cisalpinos neve Etruriam erectam in spem rerum novarum sollicitaret, et Hannibalem suo proprio occupandum bello, ne emergere ex Bruttiis atque obviam ire fratri posset—Livius cunctabatur, parum fidens suarum provinciarum exercitibus; conlegam ex duobus consularibus egregiis egreglis exercitibus et tertio, cui Q, Claudius Tarenti praeesset, electionem habere; intuleratque mentionem de volonibus revocandis ad signa. senatus liberam potestatem consulibus fecit et supplendi unde vellent et eligendi de omnibus exercitibus quos vellent, permutandique et ex provinciis quo e re publica censerent esse traducendi. ea omnia cum summa concordia consulum acta. volones in undevicensimam et vicensimam legiones scripti. magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Livio missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispanorum Gallorumque et duo milia de legione militum, equitum mille octingentos mixtos Numidas Hispanosque; M. Lucretium has copias navibus advexisse; et sagittariorum funditorumque ad tria milia ex Sicilia C. Mamilium misisse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable