Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 27 p86
lat livy phi00127 perseus lat2
et hercule per instructa omnia ordinibus virorum mulierumque undique ex agris effusorum, inter vota ac preces et laudes ibant. illos praesidia rei publicae, vindices urbis Romanae imperiique appellabant; in illorum armis dextrisque suam liberorumque suorum salutem ac libertatem repositam esse. deos omnes deasque precabantur ut illis faustum iter, felix pugna, matura ex hostibus victoria esset, damnarenturque ipsi votorum quae pro iis suscepissent, ut, quem ad modum nunc solliciti prosequerentur eos, ita paucos post dies laeti ovantibus victoria obviam irent. invitare inde pro se quisque et offerre et fatigare precibus ut quae ipsis iumentisque usui essent ab se potissimum sumerent; benigne omnia cumulata dare. modestia certare milites, ne quid ultra usum necessarium sumerent; nihil morari, nec abire ab signis nec subsistere nisi cibum capientes; diem ac noctem ire; vix quod satis ad naturale desiderium corporum esset, quieti dare. et ad collegam praemissi erant qui nuntiarent adventum percunctarenturque clam an palam, interdiu an noctu venire sese vellet, isdem an aliis considere castris. nocte clam ingredi melius visum est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable