Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 26-27 - 27 p92
lat livy phi00127 perseus lat2
Nero ea nocte quae secuta est pugnam profectus in Apuliam citatiore quam inde venerat agmine die sexto ad stativa sua atque ad hostem pervenit. iter eius frequentia minore, quia nemo praecesserat nuntius, laetitia vero tanta vix ut compotes mentium prae gaudio essent celebratum est. nam Romae neuter animi habitus satis dici enarrarique potest, nec quo incerta expectatione eventus civitas fuerat, nec quo victoriae famam accepit. numquam per omnis dies, ex quo Claudium consulem profectum fama attulit, ab orto sole ad occidentem aut senator quisquam a curia atque ab magistratibus abscessit aut populus e foro. matronae , quia nihil in ipsis opis erat, in preces obtestationesque versae, per omnia delubra vagae suppliciis votisque fatigare deos. tam sollicitae ac suspensae civitati fama incerta primo accidit duos Narnienses equites in castra quae in faucibus Umbriae opposita erant venisse ex proelio nuntiantes caesos hostes. et primo magis auribus quam animis id acceptum erat, ut maius laetiusque quam quod mente capere aut satis credere possent; et ipsa celeritas fidem impediebat, quod biduo ante pugnatum dicebatur. litterae deinde ab L. Manlio Acidino missae ex castris adferuntur de Narniensium equitum adventu. hae litterae per forum ad tribunal praetoris latae senatum curia exciverunt; tantoque certamine ac tumultu populi ad fores curiae concursum est ut adire nuntius non posset, sed traheretur a percunctantibus vociferantibusque ut in rostris prius quam in senatu litterae recitarentur. tandem summoti et coerciti a magistratibus, dispensarique laetitia inter inpotentes eius animos potuit. in senatu primum, deinde in contione litterae recitatae sunt; et pro cuiusque ingenio aliis iam certum gaudium, aliis nulla ante futura fides erat quam legatos consulumve litteras audissent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable