Passage
Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 28 p16
lat livy phi00128 perseus lat2
Scipio, ut prima luce qui in stationibus erant rettulerunt profectos hostes, praemisso equitatu signa ferri iubet; adeoque citato agmine ducti sunt ut, si uia recta uestigia sequentes issent, haud dubie adsecuturi fuerint: ducibus est creditum breuius aliud esse iter ad Baetim fluuium ut transeuntes adgrederentur. Hasdrubal clauso transitu fluminis ad Oceanum flectit, et iam inde fugientium modo effusi abibant; itaque ab legionibus Romanis aliquantum interualli fecit. eques leuisque armatura nunc ab tergo nunc ab lateribus occurrendo fatigabat morabaturque, sed cum ad crebros tumultus signa consisterent et nunc equestria nunc cum uelitibus auxiliisque peditum proelia consererent, superuenerunt legiones. inde non iam pugna sed trucidatio uelut pecorum fieri donec ipse dux fugae auctor in proximos colles cum sex millibus ferme semermium euasit; ceteri caesi captique. castra tumultuaria raptim Poeni tumulo editissimo communiuerunt, atque inde cum hostis nequiquam subire iniquo adscensu conatus esset haud difficulter sese tutati sunt. sed obsidio in loco nudo atque inopi uix in paucos dies tolerabilis erat; itaque transitiones ad hostem fiebant. postremo dux ipse nauibus accitis—nec procul inde aberat mare—nocte relicto exercitu Gades perfugit. Scipio fuga ducis hostium audita decem milia peditum mille equites relinquit Silano ad castrorum obsidionem; ipse cum ceteris copiis septuagensimis castris, protinus causis regulorum ciuitatiumque cognoscendis ut praemia ad ueram meritorum aestimationem tribui possent, Tarraconem rediit. post profectionem eius Masinissa cum Silano clam congressus, ut ad noua consilia gentem quoque suam oboedientem haberet cum paucis popularibus in Africam traiecit, non tam euidenti eo tempore subitae mutationis causa quam documento post id tempus constantissimae ad ultimam senectam fidei ne tum quidem eum sine probabili causa fecisse. Mago inde remissis ab Hasdrubale nauibus Gades petit; ceteri deserti ab ducibus, pars transitione, pars fuga dissipati per proximas ciuitates sunt, nulla numero aut uiribus manus insignis. hoc maxime modo ductu atque auspicio P. Scipionis pulsi Hispania Carthaginienses sunt, quarto decimo anno post bellum initum, quinto quam P. Scipio prouinciam et exercitum accepit. haud multo post Silanus debellatum referens Tarraconem ad Scipionem rediit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable