Passage
Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 28 p34
lat livy phi00128 perseus lat2
castra eodem die Hispanorum, praeter ceteram praedam, cum tribus ferme milibus hominum capiuntur. Romani sociique ad mille et ducenti in eo proelio ceciderunt; uolnerata amplius tria milia hominum. minus cruenta uictoria fuisset si patentiore campo et ad fugam capessendam facili foret pugnatum. Indibilis abiectis belli consiliis nihil tutius in adflictis rebus experta fide et clementia Scipionis ratus, Mandonium fratrem ad eum mittit; qui aduolutus genibus fatalem rabiem temporis eius accusat cum uelut contagione quadam pestifera non Ilergetes modo et Lacetani sed castra quoque Romana insanierint. suam quidem et fratris et reliquorum popularium eam condicionem esse ut aut, si ita uideatur, reddant spiritum P. Scipioni ab eodem illo acceptum, aut seruati bis uni debitam uitam pro eo in perpetuum deuoueant. antea in causa sua fiduciam sibi fuisse nondum experta clementia eius: nunc contra nullam in causa, omnem in misericordia uictoris spem positam habere. mos uetustus erat Romanis, cum quo nec foedere nec aequis legibus iungeretur amicitia, non prius imperio in eum tamquam pacatum uti quam omnia diuina humanaque dedidisset, obsides accepti, arma adempta, praesidia urbibus imposita forent. Scipio multis inuectus in praesentem Mandonium absentemque Indibilem uerbis, illos quidem merito perisse ipsorum maleficio ait, uicturos suo atque populi Romani beneficio. ceterum se neque arma iis adempturum ltneque obsides imperaturumgt—quippe ea pignera timentium rebellionem esse: se libera arma relinquere, solutos animos—neque [se] in obsides innoxios sed in ipsos, si defecerint, saeuiturum, nec ab inermi sed ab armato hoste poenas expetiturum. utramque fortunam expertis permittere sese utrum propitios an iratos habere Romanos mallent. ita dimissus Mandonius pecunia tantummodo imperata ex qua stipendium militi praestari posset. ipse Marcio in ulteriorem Hispaniam praemisso, Silano Tarraconem remisso paucos moratus dies dum imperatam pecuniam Ilergetes pernumerarent, cum expeditis Marcium iam adpropinquantem Oceano adsequitur.