Passage
Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 28 p37
lat livy phi00128 perseus lat2
Mago cum Gades repetisset, exclusus inde ad Cimbios —haud procul a Gadibus is locus abest—classe adpulsa, mittendis legatis querendoque quod portae sibi socio atque amico clausae forent, purgantibus iis multitudinis concursu factum infestae ob direpta quaedam ab conscendentibus naues militibus, ad conloquium sufetes eorum, qui summus Poenis est magistratus, cum quaestore elicuit, laceratosque uerberibus cruci adfigi iussit. inde nauibus ad Pityusam insulam centum milia ferme a continenti—Poeni tum eam incolebant—traiecit. itaque classis bona cum pace accepta est, nec commeatus modo benigne praebiti sed in supplementum classis iuuentus armaque data; quorum fiducia Poenus in Baliares insulas—quinquaginta inde milia absunt —tramisit. duae sunt Baliares insulae, maior altera atque opulentior armis uirisque; et portum habet, ubi commode hibernaturum se—et iam extremum autumni erat—censebat. ceterum haud secus quam si Romani eam insulam incolerent hostiliter classi occursum est. fundis ut nunc plurimum, ita tum solo eo telo utebantur, nec quisquam alterius gentis unus tantum ea arte quantum inter omnes alios Baliares excellunt. itaque tanta uis lapidum creberrimae grandinis modo in propinquantem iam terrae classem effusa est ut intrare portum non ausi auerterent in altum naues. in minorem inde Baliarium insulam traiecerunt, fertilem agro, uiris armis haud aeque ualidam. itaque egressi nauibus super portum loco munito castra locant; ac sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxiliarium inde conscriptis missisque Carthaginem, ad hibernandum naues subduxerunt. post Magonis ab Oceani ora discessum Gaditani Romanis deduntur.