Passage
Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 28 p45
lat livy phi00128 perseus lat2
minus aequis animis auditus est Scipio quia uolgatum erat si apud senatum non obtinuisset ut prouincia Africa sibi decerneretur, ad populum extemplo laturum. itaque Q. Fuluius , qui consul quater et censor fuerat, postulauit a consule ut palam in senatu diceret permitteretne patribus ut de prouinciis decernerent staturusque eo esset quod censuissent an ad populum laturus. cum Scipio respondisset se quod e re publica esset facturum, tum Fuluius: 'non ego ignarus quid responsurus facturusue esses quaesiui, quippe cum prae te feras temptare te magis quam consulere senatum et ni prouinciam tibi quam uolueris extemplo decernamus paratam rogationem habeas. itaque a uobis, tribuni plebis, postulo' inquit 'ut sententiam mihi ideo non dicenti quod, etsi in meam sententiam discedatur, non sit ratum habiturus consul auxilio sitis.' inde altercatio orta cum consul negaret aequum esse tribunos intercedere quo minus suo quisque loco rogatus sententiam diceret. tribuni ita decreuerunt: 'si consul senatui de prouinciis permittit, stari eo quod senatus censuerit placet, nec de ea re ferri ad populum patiemur; si non permittit, qui de ea re sententiam recusabit dicere auxilio erimus.' consul diem ad conloquendum cum collega petit; postero die permissum senatui est. prouinciae ita decretae: alteri consuli Sicilia et triginta rostratae naues quas C. Seruilius superiore anno habuisset; permissumque ut in Africam, si id e re publica esse censeret, traiceret; alteri Bruttii et bellum cum Hannibale, cum eo exercitu quem††. L. Ueturius et Q. Caecilius sortirentur inter se compararentue uter in Bruttiis duabus legionibus quas consul reliquisset rem gereret, imperiumque in annum prorogaretur cui ea prouincia euenisset. et ceteris †praeter consules praetoresque qui exercitibus prouinciisque praefuturi† erant prorogata imperia. Q. Caecilio sorti euenit ut cum consule in Bruttiis aduersus Hannibalem bellum gereret. ludi deinde Scipionis magna frequentia et fauore spectantium celebrati. legati Delphos ad donum ex praeda Hasdrubalis portandum missi M. Pomponius Matho et Q. Catius . tulerunt coronam auream ducentum pondo et simulacra spoliorum ex mille pondo argenti facta. Scipio cum ut dilectum haberet neque impetrasset neque magnopere tetendisset, ut uoluntarios ducere sibi milites liceret tenuit et, quia impensae negauerat rei publicae futuram classem, ut quae ab sociis darentur ad nouas fabricandas naues acciperet. Etruriae primum populi pro suis quisque facultatibus consulem adiuturos polliciti: Caerites frumentum sociis naualibus commeatumque omnis generis, Populonenses ferrum, Tarquinienses lintea in uela, Uolaterrani interamenta nauium et frumentum, Arretini tria milia scutorum, galeas totidem, pila gaesa hastas longas, milium quinquaginta summam pari cuiusque generis numero expleturos, secures rutra falces alueolos molas quantum in quadraginta longas naues opus esset, tritici centum uiginti milia modium et in uiaticum decurionibus remigibusque conlaturos; Perusini Clusini Rusellani abietem in fabricandas naues et frumenti magnum numerum; abiete ltetgt ex publicis siluis est usus. Umbriae populi et praeter hos Nursini et Reatini et Amiternini Sabinusque omnis ager milites polliciti. Marsi Paeligni Marrucinique multi uoluntarii nomina in classem dederunt. Camertes cum aequo foedere cum Romanis essent cohortem armatam sescentorum hominum miserunt. triginta nauium carinae, uiginti quinqueremes decem quadriremes, cum essent positae ipse ita institit operi ut die quadragensimo quinto quam ex siluis detracta materia erat naues instructae armataeque in aquam deductae sint. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable