LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 29 p31

lat livy phi00129 perseus lat2

Hasdrubal tum forte cum haec gerebantur apud Syphacem erat; qui Numidae, haud sane multum ad se pertinere credenti utrum penes Lacumazen an Masinissam regnum Maesuliorum esset, falli eum magno opere ait si Masinissam eisdem contentum fore quibus patrem Galam aut patruum eius Oezalcem credat: multo maiorem indolem in eo animi ingeniique esse quam in ullo gentis eius unquam fuisset; saepe eum in Hispania rarae inter homines uirtutis specimen dedisse sociis pariter hostibusque; et Syphacem et Carthaginienses nisi orientem illum ignem oppressissent ingenti mox incendio cum iam nullam opem ferre possent arsuros; adhuc teneras et fragiles uires eius esse uixdum coalescens fouentis regnum. instando stimulandoque peruincit ut exercitum ad fines Maesuliorum admoueat atque in agro de quo saepe cum Gala non uerbis modo disceptatum sed etiam armis certatum fuerat, tamquam haud dubie iuris sui, castra locet. si quis arceat, id quod maxime opus sit, acie dimicaturum: sin per metum agro cedatur, in medium regni eundum. aut sine certamine concessuros in dicionem eius Maesulios aut nequaquam pares futuros armis. his uocibus incitatus Syphax Masinissae bellum infert. et primo certamine Maesulios fundit fugatque; Masinissa cum paucis equitibus ex acie in montem—Bellum incolae uocant—perfugit. familiae aliquot cum mapalibus pecoribusque suis—ea pecunia illis est—persecuti sunt regem: cetera Maesuliorum multitudo in dicionem Syphacis concessit. quem ceperant exsules montem herbidus aquosusque est; et quia pecori bonus alendo erat, hominum quoque carne ac lacte uescentium abunde sufficiebat alimentis. inde nocturnis primo ac furtiuis incursionibus, deinde aperto latrocinio infesta omnia circa esse; maxime uri Carthaginiensis ager, quia et plus praedae quam inter Numidas et latrocinium tutius erat. iamque adeo licenter eludebant ut ad mare deuectam praedam uenderent mercatoribus adpellentibus naues ad id ipsum, pluresque quam iusto saepe in bello Carthaginienses caderent caperenturque. deplorabant ea apud Syphacem Carthaginienses infensumque et ipsum ad reliquias belli persequendas instigabant; sed uix regium uidebatur latronem uagum in montibus consectari;

Provenance