Passage
Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 29 p33
lat livy phi00129 perseus lat2
maiorem igitur iam rem Syphax ratus quam ut per praefectos ageret, cum filio iuuene—nomen Uermina erat—parte exercitus missa imperat ut circumducto agmine in se intentum hostem ab tergo inuadat. nocte profectus Uermina qui ex occulto adgressurus erat; Syphax autem interdiu aperto itinere ut qui signis conlatis acie dimicaturus esset mouit castra. ubi tempus uisum est quo peruenisse iam circummissi uideri poterant, et ipse leni cliuo ferente ad hostem cum multitudine fretus tum praeparatis ab tergo insidiis per aduersum montem erectam aciem ducit. Masinissa fiducia maxime loci, quo multo aequiore pugnaturus erat, et ipse dirigit suos. atrox proelium et diu anceps fuit, loco et uirtute militum Masinissam, multitudine quae nimio maior erat Syphacem iuuante. ea multitudo diuisa cum pars a fronte urgeret pars ab tergo se circumfudisset, uictoriam haud dubiam Syphaci dedit, et ne effugium quidem patebat hinc a fronte hinc ab tergo inclusis. itaque ceteri pedites equitesque caesi aut capti: ducentos ferme equites Masinissa circa se conglobatos diuisosque turmatim in tres partes erumpere iubet, loco praedicto in quem ex dissipata conuenirent fuga. ipse qua intenderat inter media tela hostium euasit: duae turmae haesere; altera metu dedita hosti, pertinacior altera in repugnando telis obruta et confixa est. Uerminam prope uestigiis instantem in alia atque alia flectendo itinera eludens, taedio et desperatione tandem fessum absistere sequendo coegit; ipse cum sexaginta equitibus ad minorem Syrtim peruenit. ibi cum conscientia egregia saepe repetiti regni paterni inter Punica Emporia gentemque Garamantum omne tempus usque ad C. Laeli classisque Romanae aduentum in Africam consumpsit. haec animum inclinant ut cum modico potius quam cum magno praesidio equitum ad Scipionem quoque postea uenisse Masinissam credam; quippe illa regnanti multitudo, haec paucitas exsulis fortunae conueniens est.