LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 29 p38

lat livy phi00129 perseus lat2

eadem aestate in Bruttiis Clampetia a consule ui capta, Consentia et Pandosia et ignobiles aliae ciuitates uoluntate in dicionem uenerunt. et cum comitiorum iam appeteret tempus, Cornelium potius ex Etruria ubi nihil belli erat Romam acciri placuit. is consules Cn. Seruilium Caepionem et C. Seruilium Geminum creauit. inde praetoria comitia habita. creati P. Cornelius Lentulus P. Quinctilius Uarus P. Aelius Paetus P. Uillius Tappulus ; hi duo cum aediles plebis essent, praetores creati sunt. consul comitiis perfectis ad exercitum in Etruriam redit. sacerdotes eo anno mortui atque in locum eorum suffecti: Ti. Ueturius Philo flamen Martialis in locum M. Aemili Regilli , qui priore anno mortuus erat, creatus inauguratusque; in M. Pomponi Mathonis auguris et decemuiri locum creati decemuir M. Aurelius Cotta , augur Ti. Sempronius Gracchus admodum adulescens, quod tum perrarum in mandandis sacerdotiis erat. quadrigae aureae eo anno in Capitolio positae ab aedilibus curulibus C. Liuio et M. Seruilio Gemino , et ludi Romani biduum instaurati; item per biduum plebeii ab aedilibus P. Aelio P. Uillio ; et Iouis epulum fuit ludorum causa.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable