LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 29 p6

lat livy phi00129 perseus lat2

post reditum ex Africa C. Laeli et Scipione stimulato Masinissae adhortationibus et militibus praedam ex hostium terra cernentibus tota classe efferri accensis ad traiciendum quam primum, interuenit maiori minor cogitatio Locros urbem recipiendi, quae sub defectionem Italiae desciuerat et ipsa ad Poenos. spes autem adfectandae eius rei ex minima re adfulsit. latrociniis magis quam iusto bello in Bruttiis gerebantur res, principio ab Numidis facto et Bruttiis non societate magis Punica quam suopte ingenio congruentibus in eum morem; postremo Romani quoque milites iam contagione quadam rapto gaudentes, quantum per duces licebat, excursiones in hostium agros facere. ab iis egressi quidam urbe Locrenses circumuenti Regiumque abstracti fuerant. in eo captiuorum numero fabri quidam fuere, adsueti forte apud Poenos mercede opus in arce Locrorum facere. hi cogniti ab Locrensium principibus qui pulsi ab aduersa factione, quae Hannibali Locros tradiderat, Regium se contulerant, cum cetera percontantibus, ut mos est qui diu absunt, quae domi agerentur exposuissent, spem fecerunt si redempti ac remissi forent arcem se iis tradituros; ibi se habitare fidemque sibi rerum omnium inter Carthaginienses esse. itaque, ut qui simul desiderio patriae angerentur simul cupiditate inimicos ulciscendi arderent, redemptis extemplo iis remissisque cum ordinem agendae rei composuissent signaque quae procul edita obseruarent, ipsi ad Scipionem Syracusas profecti, apud quem pars exsulum erat, referentes ibi promissa captiuorum cum spem ab effectu haud abhorrentem consuli fecissent, tribuni militum cum iis M. Sergius et P. Matienus missi iussique ab Regio tria milia militum Locros ducere; et Q. Pleminio propraetori scriptum ut rei agendae adesset. profecti ab Regio, scalas ad editam altitudinem arcis fabricatas portantes, media ferme nocte ex eo loco unde conuenerat signum dedere proditoribus arcis; qui parati intentique et ipsi scalas ad id ipsum factas cum demisissent pluribusque simul locis scandentes accepissent, priusquam clamor oreretur in uigiles Poenorum, ut in nullo tali metu sopitos, impetus est factus. quorum gemitus primo morientium exauditus, deinde subita consternatio ex somno et tumultus cum causa ignoraretur, postremo certior res aliis excitantibus alios. iamque ad arma pro se quisque uocabat: hostes in arce esse et caedi uigiles; oppressique forent Romani nequaquam numero pares, ni clamor ab iis qui extra arcem erant sublatus incertum unde accidisset omnia uana augente nocturno tumultu fecisset. itaque uelut plena iam hostium arce territi Poeni omisso certamine in alteram arcem—duae sunt haud multum inter se distantes—confugiunt. oppidani urbem habebant, uictoribus praemium in medio positam; ex arcibus duabus proeliis cottidie leuibus certabatur. Q. Pleminius Romano, Hamilcar Punico praesidio praeerat. arcessentes ex propinquis locis subsidia copias augebant: ipse postremo ueniebat Hannibal, nec sustinuissent Romani nisi Locrensium multitudo, exacerbata superbia atque auaritia Poenorum, ad Romanos inclinasset.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable