LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 29 p8

lat livy phi00129 perseus lat2

Scipio ut et arcem relictam ab hostibus et uacua uidit castra, uocatos ad contionem Locrenses grauiter ob defectionem incusauit; de auctoribus supplicium sumpsit bonaque eorum alterius factionis principibus ob egregiam fidem aduersus Romanos concessit. publice nec dare nec eripere se quicquam Locrensibus dixit; Romam mitterent legatos; quam senatus aequum censuisset, eam fortunam habituros. illud satis scire, etsi male de populo Romano meriti essent, in meliore statu sub iratis Romanis futuros quam sub amicis Carthaginiensibus fuerint. ipse Pleminio legato praesidioque quod arcem ceperat ad tuendam urbem relicto, cum quibus uenerat copiis Messanam traiecit. ita superbe et crudeliter habiti Locrenses ab Carthaginiensibus post defectionem ab Romanis fuerant ut modicas iniurias non aequo modo animo pati sed prope libenti possent; uerum enimuero tantum Pleminius Hamilcarem praesidii praefectum, tantum praesidiarii milites Romani Poenos scelere atque auaritia superauerunt ut non armis sed uitiis uideretur certari. nihil omnium quae inopi inuisas opes potentioris faciunt praetermissum in oppidanos est ab duce aut a militibus; in corpora ipsorum, in liberos, in coniuges infandae contumeliae editae. iam auaritia ne sacrorum quidem spoliatione abstinuit; nec alia modo templa uiolata sed Proserpinae etiam intacti omni aetate thesauri, praeterquam quod a Pyrrho, qui cum magno piaculo sacrilegii sui manubias rettulit, spoliati dicebantur. ergo sicut ante regiae naues laceratae naufragiis nihil in terram integri praeter sacram pecuniam deae quam asportabant extulerant, tum quoque alio genere cladis eadem illa pecunia omnibus contactis ea uiolatione templi furorem obiecit atque inter se ducem in ducem, militem in militem rabie hostili uertit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable