LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 3 p21

lat livy phi0013 perseus lat2

senatus in Capitolio erat; eo tribuni cum perturbata plebe ueniunt. multitudo clamore ingenti nunc consulum, nunc patrum fidem implorant; nec ante mouerunt de sententia consulem quam tribuni se in auctoritate patrum futuros esse polliciti sunt. tunc referente consule de tribunorum et plebis postulatis senatus consulta fiunt ut neque tribuni legem eo anno ferrent neque consules ab urbe exercitum educerent; in reliquum magistratus continuari et eosdem tribunos refici iudicare senatum contra rem publicam esse. consules fuere in patrum potestate: tribuni reclamantibus consulibus refecti. patres quoque, ne quid cederent plebi, et ipsi L. Quinctium consulem reficiebant. nulla toto anno uehementior actio consulis fuit. 'mirer' inquit, 'si uana uestra, patres conscripti, auctoritas ad plebem est? uos eleuatis eam quippe qui, quia plebs senatus consultum continuandis magistratibus soluit, ipsi quoque solutum uoltis, ne temeritati multitudinis cedatis, tamquam id sit plus posse in ciuitate, plus leuitatis ac licentiae habere. leuius enim uaniusque profecto est sua decreta et consulta tollere quam aliorum. imitamini, patres conscripti, turbam inconsultam, et qui exemplo aliis esse debetis, aliorum exemplo peccate potius quam alii uestro recte faciant, dum ego ne imiter tribunos nec me contra senatus consultum consulem renuntiari patiar. te uero, C. Claudi , adhortor ut et ipse populum Romanum hac licentia arceas, et de me hoc tibi persuadeas me ita accepturum ut non honorem meum a te impeditum, sed gloriam spreti honoris auctam, inuidiam quae ex continuato eo impenderet leuatam putem.' communiter inde edicunt ne quis L. Quinctium consulem faceret; si quis fecisset, se id suffragium non obseruaturos.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable