LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 3 p26

lat livy phi0013 perseus lat2

uis Sabinorum ingens prope ad moenia urbis infesta populatione uenit; foedati agri, terror iniectus urbi est. tum plebs benigne arma cepit; reclamantibus frustra tribunis magni duo exercitus scripti. alterum Nautius contra Sabinos duxit, castrisque ad Eretum positis, per expeditiones paruas, plerumque nocturnis incursionibus, tantam uastitatem in Sabino agro reddidit ut comparati ad eam prope intacti bello fines Romani uiderentur. Minucio neque fortuna nec uis animi eadem in gerendo negotio fuit; nam cum haud procul ab hoste castra posuisset, nulla magnopere clade accepta castris se pauidus tenebat. quod ubi senserant hostes, creuit ex metu alieno, ut fit, audacia, et nocte adorti castra postquam parum uis aperta profecerat, munitiones postero die circumdant. quae priusquam undique uallo obiectae clauderent exitus quinque equites inter stationes hostium emissi Romam pertulere consulem exercitumque obsideri. nihil tam inopinatum nec tam insperatum accidere potuit. itaque tantus pauor, tanta trepidatio fuit quanta si urbem, non castra hostes obsiderent. Nautium consulem arcessunt. in quo cum parum praesidii uideretur dictatoremque dici placeret qui rem perculsam restitueret, L. Quinctius Cincinnatus consensu omnium dicitur. operae pretium est audire qui omnia prae diuitiis humana spernunt neque honori magno locum neque uirtuti putant esse, nisi ubi effuse afluant opes. spes unica imperii populi Romani, L. Quinctius trans Tiberim, contra eum ipsum locum ubi nunc naualia sunt, quattuor iugerum colebat agrum, quae prata Quinctia uocantur. ibi ab legatis—seu fossam fodiens palae innixus, seu cum araret, operi certe, id quod constat, agresti intentus—salute data in uicem redditaque rogatus ut, quod bene uerteret ipsi reique publicae, togatus mandata senatus audiret, admiratus rogitansque 'satin salue?' togam propere e tugurio proferre uxorem Raciliam iubet. qua simul absterso puluere ac sudore uelatus processit, dictatorem eum legati gratulantes consalutant, in urbem uocant; qui terror sit in exercitu exponunt. nauis Quinctio publice parata fuit, transuectumque tres obuiam egressi filii excipiunt, inde alii propinqui atque amici, tum patrum maior pars. ea frequentia stipatus antecedentibus lictoribus deductus est domum. et plebis concursus ingens fuit; sed ea nequaquam tam laeta Quinctium uidit, et imperium nimium et uirum ipso imperio uehementiorem rata. et illa quidem nocte nihil praeterquam uigilatum est in urbe.

Provenance