Passage
Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 3 p30
lat livy phi0013 perseus lat2
sequuntur consules Q. Minucius M. Horatius Puluillus . cuius initio anni cum foris otium esset, domi seditiones iidem tribuni, eadem lex faciebat; ulteriusque uentum foret —adeo exarserant animis—ni, uelut dedita opera, nocturno impetu Aequorum Corbione amissum praesidium nuntiatum esset. senatum consules uocant; iubentur subitarium scribere exercitum atque in Algidum ducere. inde posito legis certamine noua de dilectu contentio orta; uincebaturque consulare imperium tribunicio auxilio cum alius additur terror, Sabinum exercitum praedatum descendisse in agros Romanos, inde ad urbem uenire. is metus perculit ut scribi militem tribuni sinerent, non sine pactione tamen ut quoniam ipsi quinquennium elusi essent paruumque id plebi praesidium foret, decem deinde tribuni plebis crearentur. expressit hoc necessitas patribus: id modo excepere ne postea eosdem tribunos uiderent. tribunicia comitia, ne id quoque post bellum ut cetera uanum esset, extemplo habita. tricensimo sexto anno a primis tribuni plebis decem creati sunt, bini ex singulis classibus; itaque cautum est ut postea crearentur. dilectu deinde habito Minucius contra Sabinos profectus non inuenit hostem. Horatius, cum iam Aequi Corbione interfecto praesidio Ortonam etiam cepissent, in Algido pugnat; multos mortales occidit; fugat hostem non ex Algido modo sed a Corbione Ortonaque. Corbionem etiam diruit propter proditum praesidium. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable