Passage
Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 3 p32
lat livy phi0013 perseus lat2
ab externis bellis quietus annus fuit, quietior insequens P. Curiatio et Sex. Quinctilio consulibus, perpetuo silentio tribunorum, quod primo legatorum qui Athenas ierant legumque peregrinarum exspectatio praebuit, dein duo simul mala ingentia exorta, fames pestilentiaque, foeda homini, foeda pecori. uastati agri sunt, urbs adsiduis exhausta funeribus; multae et clarae lugubres domus. flamen Quirinalis Ser. Cornelius mortuus, augur C. Horatius Puluillus , in cuius locum C. Ueturium , eo cupidius quia damnatus a plebe erat, augures legere. mortuus consul Quinctilius, quattuor tribuni plebi. multiplici clade foedatus annus; ab hoste otium fuit. inde consules C. Menenius P. Sestius Capitolinus . neque eo anno quicquam belli externi fuit: domi motus orti. iam redierant legati cum Atticis legibus. eo intentius instabant tribuni ut tandem scribendarum legum initium fieret. placet creari decemuiros sine prouocatione, et ne quis eo anno alius magistratus esset. admiscerenturne plebeii controuersia aliquamdiu fuit; postremo concessum patribus, modo ne lex Icilia de Auentino aliaeque sacratae leges abrogarentur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable