LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 3 p35

lat livy phi0013 perseus lat2

postquam uero comitia decemuiris creandis in trinum nundinum indicta sunt, tanta exarsit ambitio, ut primores quoque ciuitatis—metu, credo, ne tanti possessio imperii, uacuo ab se relicto loco, haud satis dignis pateret—prensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe, cum qua contenderant, suppliciter petentes. demissa iam in discrimen dignitas ea aetate iisque honoribus actis stimulabat Ap. Claudium . nescires utrum inter decemuiros an inter candidatos numerares; propior interdum petendo quam gerendo magistratui erat. criminari optimates, extollere candidatorum leuissimum quemque humillimumque, ipse medius inter tribunicios, Duillios Iciliosque, in foro uolitare, per illos se plebi uenditare, donec collegae quoque, qui unice illi dediti fuerant ad id tempus, coniecere in eum oculos, mirantes quid sibi uellet: apparere nihil sinceri esse; profecto haud gratuitam in tanta superbia comitatem fore; nimium in ordinem se ipsum cogere et uolgari cum priuatis non tam properantis abire magistratu quam uiam ad continuandum magistratum quaerentis esse. propalam obuiam ire cupiditati parum ausi, obsecundando mollire impetum adgrediuntur. comitiorum illi habendorum, quando minimus natu sit, munus consensu iniungunt. ars haec erat, ne semet ipse creare posset, quod praeter tribunos plebi—et id ipsum pessimo exemplo—nemo unquam fecisset. ille enimuero, quod bene uertat, habiturum se comitia professus, impedimentum pro occasione arripuit; deiectisque honore per coitionem duobus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C. Claudio , constantissimo uiro in optimatium causa, et aliis eiusdem fastigii ciuibus, nequaquam splendore uitae pares decemuiros creat, se in primis, quod haud secus factum improbabant boni quam nemo facere ausurum crediderat. creati cum eo M. Cornelius Maluginensis M. Sergius L. Minucius Q. Fabius Uibulanus Q. Poetelius T. Antonius Merenda K. Duillius Sp. Oppius Cornicen M'. Rabuleius .

Provenance