Passage
Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 3 p43
lat livy phi0013 perseus lat2
ad clades ab hostibus acceptas duo nefanda facinora decemuiri belli domique adiciunt. L. Siccium in Sabinis, per inuidiam decemuiralem tribunorum creandorum secessionisque mentiones ad uolgus militum sermonibus occultis serentem, prospeculatum ad locum castris capiendum mittunt. datur negotium militibus quos miserant expeditionis eius comites, ut eum opportuno adorti loco interficerent. haud inultum interfecere; nam circa repugnantem aliquot insidiatores cecidere, cum ipse se praeualidus, pari uiribus animo, circumuentus tutaretur. nuntiant in castra ceteri praecipitatum in insidias esse; Siccium egregie pugnantem militesque quosdam cum eo amissos. primo fides nuntiantibus fuit; profecta deinde cohors ad sepeliendos qui ceciderant decemuirorum permissu, postquam nullum spoliatum ibi corpus Sicciumque in medio iacentem armatum omnibus in eum uersis corporibus uidere, hostium neque corpus ullum nec uestigia abeuntium, profecto ab suis interfectum memorantes rettulere corpus. inuidiaeque plena castra erant, et Romam ferri protinus Siccium placebat, ni decemuiri funus militare ei publica impensa facere maturassent. sepultus ingenti militum maestitia, pessima decemuirorum in uolgus fama est.