LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 3 p44

lat livy phi0013 perseus lat2

sequitur aliud in urbe nefas, ab libidine ortum, haud minus foedo euentu quam quod per stuprum caedemque Lucretiae urbe regnoque Tarquinios expulerat, ut non finis solum idem decemuiris qui regibus sed causa etiam eadem imperii amittendi esset. Ap. Claudium uirginis plebeiae stuprandae libido cepit. pater uirginis, L. Uerginius , honestum ordinem in Algido ducebat, uir exempli recti domi militiaeque. perinde uxor instituta fuerat liberique instituebantur. desponderat filiam L. Icilio tribunicio, uiro acri et pro causa plebis expertae uirtutis. hanc uirginem adultam forma excellentem Appius amore amens pretio ac spe perlicere adortus, postquam omnia pudore saepta animaduerterat, ad crudelem superbamque uim animum conuertit. M. Claudio clienti negotium dedit, ut uirginem in seruitutem adsereret neque cederet secundum libertatem postulantibus uindicias, quod pater puellae abesset locum iniuriae esse ratus. uirgini uenienti in forum—ibi namque in tabernaculis litterarum ludi erant—minister decemuiri libidinis manum iniecit, serua sua natam seruamque appellans, sequique se iubebat: cunctantem ui abstracturum. pauida puella stupente, ad clamorem nutricis fidem Quiritium implorantis fit concursus; Uergini patris sponsique Icili populare nomen celebrabatur. notos gratia eorum, turbam indignitas rei uirgini conciliat. iam a ui tuta erat, cum adsertor nihil opus esse multitudine concitata ait; se iure grassari, non ui. uocat puellam in ius. auctoribus qui aderant ut sequerentur, ad tribunal Appi peruentum est. notam iudici fabulam petitor, quippe apud ipsum auctorem argumenti, peragit: puellam domi suae natam furtoque inde in domum Uergini translatam suppositam ei esse; id se indicio compertum adferre probaturumque uel ipso Uerginio iudice, ad quem maior pars iniuriae eius pertineat; interim dominum sequi ancillam aequum esse. aduocati puellae, cum Uerginium rei publicae causa dixissent abesse, biduo adfuturum si nuntiatum ei sit, iniquum esse absentem de liberis dimicare, postulant ut rem integram in patris aduentum differat, lege ab ipso lata uindicias det secundum libertatem, neu patiatur uirginem adultam famae prius quam libertatis periculum adire.

Provenance