Passage
Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 3 p45
lat livy phi0013 perseus lat2
Appius decreto praefatur quam libertati fauerit eam ipsam legem declarare quam Uergini amici postulationi suae praetendant; ceterum ita in ea firmum libertati fore praesidium, si nec causis nec personis uariet. in iis enim qui adserantur in libertatem, quia quiuis lege agere possit, id iuris esse: in ea quae in patris manu sit, neminem esse alium cui dominus possessione cedat. placere itaque patrem arcessiri; interea iuris sui iacturam adsertorem non facere quin ducat puellam sistendamque in aduentum eius qui pater dicatur promittat. aduersus iniuriam decreti cum multi magis fremerent quam quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius puellae auus et sponsus Icilius interueniunt; dataque inter turbam uia, cum multitudo Icili maxime interuentu resisti posse Appio crederet, lictor decresse ait uociferantemque Icilium submouet. placidum quoque ingenium tam atrox iniuria accendisset. 'ferro hinc tibi submouendus sum, Appi' inquit, 'ut tacitum feras quod celari uis. uirginem ego hanc sum ducturus nuptamque pudicam habiturus. proinde omnes collegarum quoque lictores conuoca; expediri uirgas et secures iube; non manebit extra domum patris sponsa Icili. non si tribunicium auxilium et prouocationem plebi Romanae, duas arces libertatis tuendae, ademistis, ideo in liberos quoque nostros coniugesque regnum uestrae libidini datum est. saeuite in tergum et in ceruices nostras: pudicitia saltem in tuto sit. huic si uis adferetur, ego praesentium Quiritium pro sponsa, Uerginius militum pro unica filia, omnes deorum hominumque implorabimus fidem, neque tu istud unquam decretum sine caede nostra referes. postulo Appi, etiam atque etiam consideres quo progrediare. Uerginius uiderit de filia ubi uenerit quid agat; hoc tantum sciat sibi si huius uindiciis cesserit condicionem filiae quaerendam esse. me uindicantem sponsam in libertatem uita citius deseret quam fides.' Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable