LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 3 p66

lat livy phi0013 perseus lat2

T. Quinctius Capitolinus quartum et Agrippa Furius consules inde facti nec seditionem domi nec foris bellum acceperunt; sed imminebat utrumque. iam non ultra discordia ciuium reprimi poterat, et tribunis et plebe incitata in patres, cum dies alicui nobilium dicta nouis semper certaminibus contiones turbaret. ad quarum primum strepitum, uelut signo accepto, arma cepere Aequi ac Uolsci, simul quod persuaserant iis duces, cupidi praedarum, biennio ante dilectum indictum haberi non potuisse, abnuente iam plebe imperium: eo aduersus se non esse missos exercitus. dissolui licentia militandi morem, nec pro communi iam patria Romam esse. quicquid irarum simultatiumque cum externis fuerit in ipsos uerti. occaecatos lupos intestina rabie opprimendi occasionem esse. coniunctis exercitibus Latinum primum agrum perpopulati sunt; deinde postquam ibi nemo uindex occurrebat, tum uero exsultantibus belli auctoribus ad moenia ipsa Romae populabundi regione portae Esquilinae accessere, uastationem agrorum per contumeliam urbi ostentantes. unde postquam inulti, praedam prae se agentes, retro ad Corbionem agmine iere, Quinctius consul ad contionem populum uocauit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable