LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 1-5 - 3 p69

lat livy phi0013 perseus lat2

raro alias tribuni popularis oratio acceptior plebi quam tunc seuerissimi consulis fuit. iuuentus quoque, quae inter tales metus detractationem militiae telum acerrimum aduersus patres habere solita erat, arma et bellum spectabat. et agrestium fuga spoliatique in agris et uolnerati, foediora iis quae subiciebantur oculis nuntiantes, totam urbem ira impleuere. in senatum ubi uentum est, ibi uero in Quinctium omnes uersi ut unum uindicem maiestatis Romanae intueri, et primores patrum dignam dicere contionem imperio consulari, dignam tot consulatibus ante actis, dignam uita omni, plena honorum saepe gestorum, saepius meritorum. alios consules aut per proditionem dignitatis patrum plebi adulatos aut acerbe tuendo iura ordinis asperiorem domando multitudinem fecisse: T. Quinctium orationem memorem maiestatis patrum concordiaeque ordinum et temporum in primis habuisse. orare eum collegamque ut capesserent rem publicam; orare tribunos ut uno animo cum consulibus bellum ab urbe ac moenibus propulsari uellent plebemque oboedientem in re tam trepida patribus praeberent; appellare tribunos communem patriam auxiliumque eorum implorare uastatis agris, urbe prope oppugnata. consensu omnium dilectus decernitur habeturque. cum in contione pronuntiassent tempus non esse causas cognoscendi, omnes iuniores postero die prima luce in campo Martio adessent; cognoscendis causis eorum qui nomina non dedissent bello perfecto se daturos tempus; pro desertore futurum, cuius non probassent causam,—omnis iuuentus adfuit postero die. cohortes sibi quaeque centuriones legerunt; bini senatores singulis cohortibus praepositi. haec omnia adeo mature perfecta accepimus ut signa, eo ipso die a quaestoribus ex aerario prompta delataque in campum, quarta diei hora mota ex campo sint, exercitusque nouus, paucis cohortibus ueterum militum uoluntate sequentibus, manserit ad decimum lapidem. insequens dies hostem in conspectum dedit, castraque ad Corbionem castris sunt coniuncta. tertio die, cum ira Romanos, illos, cum totiens rebellassent, conscientia culpae ac desperatio inritaret, mora dimicandi nulla est facta.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable