Passage
Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 30 p21
lat livy phi00130 perseus lat2
Romam per eosdem dies et Magonem et Hannibalem profectos allatum est. cuius duplicis gratulationis minuit laetitiam et quod parum duces in retinendis iis, cum id mandatum ab senatu esset, aut animi aut uirium habuisse uidebantur et quod solliciti erant omni belli mole in unum exercitum ducemque inclinata quo euasura esset res. per eosdem dies legati Saguntini uenerunt comprensos cum pecunia adducentes Carthaginienses qui ad conducenda auxilia in Hispaniam traiecissent. ducenta et quinquaginta auri, octingenta pondo argenti in uestibulo curiae posuerunt. hominibus acceptis et in carcerem conditis auro argentoque reddito gratiae legatis actae, atque insuper munera data ac naues quibus in Hispaniam reuerterentur. mentio deinde ab senioribus facta est segnius homines bona quam mala sentire; transitu in Italiam Hannibalis quantum terroris pauorisque esset meminisse; quas deinde clades, quos luctus incidisse. uisa castra hostium e muris urbis; quae uota singulorum uniuersorumque fuisse. quotiens in conciliis uoces manus ad caelum porrigentium auditas en unquam ille dies futurus esset quo uacuam hostibus Italiam bona pace florentem uisuri essent. dedisse id deos tandem sexto decimo demum anno, nec esse qui dis grates agendas censeat; adeo ne aduenientem quidem gratiam homines benigne accipere, nedum ut praeteritae satis memores sint. conclamatum deinde ex omni parte curiae est uti referret P. Aelius praetor; decretumque ut quinque dies circa omnia puluinaria supplicaretur uictimaeque maiores immolarentur centum uiginti. iam dimisso Laelio legatisque Masinissae cum Carthaginiensium legatos de pace ad senatum uenientes Puteolis uisos inde terra uenturos allatum esset, reuocari C. Laelium placuit ut coram eo de pace ageretur. Q. Fuluius Gillo legatus Scipionis Carthaginienses Romam adduxit; quibus uetitis ingredi urbem hospitium in uilla publica, senatus ad aedem Bellonae datus est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable