LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 30 p25

lat livy phi00130 perseus lat2

nondum ab Roma reuerterant legati neque sciebatur quae senatus Romani de bello aut pace sententia esset, necdum indutiarum dies exierat; eo indigniorem iniuriam ratus Scipio ab iis qui petissent pacem et indutias et spem pacis et fidem indutiarum uiolatam esse, legatos Carthaginem L. Baebium L. Sergium L. Fabium extemplo misit. qui cum multitudinis concursu prope uiolati essent nec reditum tutiorem futurum cernerent, petierunt a magistratibus quorum auxilio uis prohibita erat ut naues mitterent quae se prosequerentur. datae triremes duae cum ad Bagradam flumen peruenissent unde castra Romana conspiciebantur Carthaginem rediere. classis Punica ad Uticam stationem habebat. ex ea tres quadriremes, seu clam misso a Carthagine nuntio ut id fieret, seu Hasdrubale qui classi praeerat sine publica fraude auso facinus, quinqueremem Romanam superantem promunturium ex alto repente adgressae sunt. sed neque rostro ferire celeritate subterlabentem poterant neque transilire armati ex humilioribus in altiorem nauem; et defendebatur egregie quoad tela suppeditarunt. quis deficientibus iam nulla alia res eam quam propinquitas terrae multitudoque a castris in litus effusa tueri potuisset. concitatam enim remis quanto maximo impetu poterant in terram cum immisissent, nauis tantum iactura facta incolumes ipsi euaserunt. ita alio super aliud scelere cum haud dubie indutiae ruptae essent, Laelius Fuluiusque ab Roma cum legatis Carthaginiensibus superuenerunt. quibus Scipio etsi non indutiarum fides modo a Carthaginiensibus sed ius etiam gentium in legatis uiolatum esset tamen se nihil nec institutis populi Romani nec suis moribus indignum in iis facturum esse cum dixisset, dimissis legatis bellum parabat. Hannibali iam terrae adpropinquanti iussus e nauticis unus escendere in malum ut specularetur quam tenerent regionem cum dixisset sepulcrum dirutum proram spectare, abominatus praeteruehi iusso gubernatore ad Leptim adpulit classem atque ibi copias exposuit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable