Passage
Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 30 p26
lat livy phi00130 perseus lat2
haec eo anno in Africa gesta; insequentia excedunt in eum annum quo M. Seruilius Geminus , qui tum magister equitum erat, et Ti. Claudius Nero consules facti sunt. ceterum exitus superioris anni cum legati sociarum urbium ex Graecia questi essent uastatos agros ab regiis praesidiis profectosque in Macedoniam legatos ad res repetendas non admissos ad Philippum regem, simul nuntiassent quattuor milia militum cum Sopatro duce traiecta in Africam dici ut essent Carthaginiensibus praesidio et pecuniae aliquantum una missum, legatos ad regem qui haec aduersus foedus facta uideri patribus nuntiarent mittendos censuit senatus. missi C. Terentius Uarro C. Mamilius M. Aurelius ; iis tres quinqueremes datae. annus insignis incendio ingenti, quo cliuus Publicius ad solum exustus est, et aquarum magnitudine, sed annonae uilitate fuit, praeterquam quod pace omnis Italia erat aperta, etiam quod magnam uim frumenti ex Hispania missam M. Ualerius Falto et M. Fabius Buteo aediles curules quaternis aeris uicatim populo discripserunt. eodem anno Q. Fabius Maximus moritur, exactae aetatis si quidem uerum est augurem duos et sexaginta annos fuisse, quod quidam auctores sunt. uir certe fuit dignus tanto cognomine uel si nouum ab eo inciperet. superauit paternos honores, auitos aequauit. pluribus uictoriis et maioribus proeliis auus insignis Rullus; sed omnia aequare unus hostis Hannibal potest. cautior tamen quam promptior hic habitus; et sicut dubites utrum ingenio cunctator fuerit an quia ita bello proprie quod tum gerebatur aptum erat, sic nihil certius est quam unum hominem nobis cunctando rem restituisse, sicut Ennius ait. augur in locum eius inauguratus Q. Fabius Maximus filius: in eiusdem locum pontifex—nam duo sacerdotia habuit— Ser. Sulpicius Galba . ludi Romani diem unum, plebeii ter toti instaurati ab aedilibus M. Sextio Sabino et Cn. Tremelio Flacco . ii ambo praetores facti et cum his C. Liuius Salinator et C. Aurelius Cotta . comitia eius anni utrum C. Seruilius consul habuerit an, quia eum res in Etruria tenuerint quaestiones ex senatus consulto de coniurationibus principum habentem, dictator ab eo dictus P. Sulpicius incertum ut sit diuersi auctores faciunt.