Passage
Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 30 p27
lat livy phi00130 perseus lat2
principio insequenti anni M. Seruilius et Ti. Claudius senatu in Capitolium uocato de prouinciis rettulerunt. Italiam atque Africam in sortem conici, Africam ambo cupientes, uolebant; ceterum Q. Metello maxime adnitente neque negata neque data est Africa. consules iussi cum tribunis plebis agere ut, si iis uideretur, populum rogarent quem uellet in Africa bellum gerere. omnes tribus P. Scipionem iusserunt. nihilo minus consules prouinciam Africam—ita enim senatus decreuerat—in sortem coniecerunt. Ti. Claudio Africa euenit ut quinquaginta nauium classem, omnes quinqueremes, in Africam traiceret parique imperio cum P. Scipione imperator esset: M. Seruilius Etruriam sortitus. in eadem prouincia et C. Seruilio prorogatum imperium si consulem manere ad urbem senatui placuisset. praetores M. Sextius Galliam est sortitus ut duas legiones prouinciamque traderet ei P. Quinctilius Uarus : C. Liuius Bruttios cum duabus legionibus quibus P. Sempronius proconsul priore anno praefuerat: Cn. Tremelius Siciliam ut a P. Uillio Tappulo praetore prioris anni prouinciam et duas legiones acciperet; Uillius pro praetore uiginti nauibus longis militibus mille oram Siciliae tutaretur: M. Pomponius uiginti nauibus reliquis mille et quingentos milites Romam deportaret. C. Aurelio Cottae urbana euenit. ceteris ita uti quisque obtinebant prouincias exercitusque prorogata imperia. sedecim non amplius eo anno legionibus defensum imperium est. et ut placatis dis omnia inciperent agerentque, ludos quos M. Claudio Marcello T. Quinctio consulibus T. Manlius dictator quasque hostias maiores uouerat si per quinquennium res publica eodem statu fuisset, ut eos ludos consules priusquam ad bellum proficiscerentur facerent. ludi in circo per quadriduum facti hostiaeque quibus uotae erant dis caesae.