Passage
Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 30 p3
lat livy phi00130 perseus lat2
his transactis consules praetoresque in prouincias profecti; omnibus tamen, uelut eam sortitis, Africae cura erat, seu quia ibi summam rerum bellique uerti cernebant seu ut Scipioni gratificarentur, in quem tum omnis uersa ciuitas erat. itaque non ex Sardinia tantum, sicut ante dictum est, sed ex Sicilia quoque et Hispania uestimenta frumentumque, et arma etiam ex Sicilia et omne genus commeatus eo portabantur. nec Scipio ullo tempore hiemis belli opera remiserat, quae multa simul undique eum circumstabant. Uticam obsidebat; castra in conspectu Hasdrubalis erant; Carthaginienses deduxerant naues; classem paratam instructamque ad commeatus intercipiendos habebant. inter haec ne Syphacis quidem reconciliandi curam ex animo miserat, si forte iam satias amoris in uxore ex multa copia eum cepisset. ab Syphace magis pacis cum Carthaginiensibus condiciones ut Romani Africa, Poeni Italia excederent quam, si bellaretur, spes ulla desciturum adferebatur. —haec per nuntios acta magis equidem crediderim—et ita pars maior auctores sunt—quam ipsum Syphacem, ut Antias Ualerius prodit, in castra Romana ad conloquium uenisse. — primo eas condiciones imperator Romanus uix auribus admisit; postea, ut causa probabilis suis commeandi foret in castra hostium, mollius eadem illa abnuere ac spem facere saepius ultro citroque agitantibus rem conuenturam. hibernacula Carthaginiensium, congesta temere ex agris materia exaedificata, lignea ferme tota erant. Numidae praecipue harundine textis storeaque pars maxima tectis, passim nullo ordine, quidam ut sine imperio occupatis locis extra fossam etiam uallumque habitabant. haec relata Scipioni spem fecerant castra hostium per occasionem incendendi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable