Passage
Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 30 p30
lat livy phi00130 perseus lat2
summotis pari spatio armatis, cum singulis interpretibus congressi sunt, non suae modo aetatis maximi duces sed omnis ante se memoriae omnium gentium cuilibet regum imperatorumue pares. paulisper alter alterius conspectu, admiratione mutua prope attoniti, conticuere; tum Hannibal prior: 'si hoc ita fato datum erat ut qui primus bellum intuli populo Romano, quique totiens prope in manibus uictoriam habui, is ultro ad pacem petendam uenirem, laetor te mihi sorte potissimum datum a quo peterem. tibi quoque inter multa egregia non in ultimis laudum hoc fuerit Hannibalem cui tot de Romanis ducibus uictoriam di dedissent tibi cessisse, teque huic bello uestris prius quam nostris cladibus insigni finem imposuisse. hoc quoque ludibrium casus ediderit fortuna ut cum patre tuo consule ceperim arma, cum eodem primum Romano imperatore signa contulerim, ad filium eius inermis ad pacem petendam ueniam. optimum quidem fuerat eam patribus nostris mentem datam ab dis esse ut et uos Italiae et nos Africae imperio contenti essemus; neque enim ne uobis quidem Sicilia ac Sardinia satis digna pretia sunt pro tot classibus, tot exercitibus, tot tam egregiis amissis ducibus; sed praeterita magis reprehendi possunt quam corrigi. ita aliena appetiuimus ut de nostris dimicaremus nec in Italia solum nobis bellum, uobis in Africa esset; sed et uos in portis uestris prope ac moenibus signa armaque hostium uidistis et nos ab Carthagine fremitum castrorum Romanorum exaudimus. quod igitur nos maxime abominaremur, uos ante omnia optaretis, in meliore uestra fortuna de pace agitur. agimus ii quorum et maxime interest pacem esse, et qui quodcumque egerimus ratum ciuitates nostrae habiturae sunt: animo tantum nobis opus est non abhorrente a quietis consiliis. 'quod ad me attinet, iam aetas senem in patriam reuertentem unde puer profectus sum, iam secundae, iam aduersae res ita erudierunt ut rationem sequi quam fortunam malim: tuam et adulescentiam et perpetuam felicitatem, ferociora utraque quam quietis opus est consiliis, metuo. non temere incerta casuum reputat quem fortuna nunquam decepit. quod ego fui ad Trasumennum, ad Cannas, id tu hodie es. uixdum militari aetate imperio accepto omnia audacissime incipientem nusquam fefellit fortuna. patris et patrui persecutus mortem ex calamitate uestrae domus decus insigne uirtutis pietatisque eximiae cepisti; amissas Hispanias reciperasti quattuor inde Punicis exercitibus pulsis; consul creatus, cum ceteris ad tutandam Italiam parum animi esset, transgressus in Africam duobus hic exercitibus caesis, binis eadem hora captis simul incensisque castris, Syphace potentissimo rege capto, tot urbibus regni eius, tot nostri imperii ereptis, me sextum decimum iam annum haerentem in possessione Italiae detraxisti. potest uictoriam malle quam pacem animus. noui spiritus magnos magis quam utiles; et mihi talis aliquando fortuna adfulsit. quod si in secundis rebus bonam quoque mentem darent di, non ea solum quae euenissent sed etiam ea quae euenire possent reputaremus. ut omnium obliuiscaris aliorum, satis ego documenti in omnes casus sum quem modo castris inter Anienem atque urbem uestram positis signa inferentem ac iam prope scandentem moenia Romana uideris, hic cernas duobus fratribus, fortissimis uiris, clarissimis imperatoribus orbatum ante moenia prope obsessae patriae quibus terrui uestram urbem ea pro mea deprecantem. 'maximae cuique fortunae minime credendum est. in bonis tuis rebus, nostris dubiis, tibi ampla ac speciosa danti est pax, nobis petentibus magis necessaria quam honesta. melior tutiorque est certa pax quam sperata uictoria; haec in tua, illa in deorum manu est. ne tot annorum felicitatem in unius horae dederis discrimen. cum tuas uires tum uim fortunae Martemque belli communem propone animo; utrimque ferrum, utrimque corpora humana erunt; nusquam minus quam in bello euentus respondent. non tantum ad id quod data pace iam habere potes, si proelio uinces, gloriae adieceris, quantum <dempseris>, si quid aduersi eueniat. simul parta ac sperata decora unius horae fortuna euertere potest. omnia in pace iungenda tuae potestatis sunt, P. Corneli : tunc ea habenda fortuna erit quam di dederint. inter pauca felicitatis uirtutisque exempla M. Atilius quondam in hac eadem terra fuisset, si uictor pacem petentibus dedisset patribus nostris; sed non statuendo felicitati modum nec cohibendo efferentem se fortunam quanto altius elatus erat, eo foedius corruit. 'est quidem eius qui dat, non qui petit, condiciones dicere pacis; sed forsitan non indigni simus qui nobismet ipsi multam inrogemus. non recusamus quin omnia propter quae ad bellum itum est uestra sint, Sicilia Sardinia Hispania quidquid insularum toto inter Africam Italiamque continetur mari; Carthaginienses inclusi Africae litoribus uos, quando ita dis placuit, externa etiam terra marique uideamus regentes imperio. haud negauerim propter non nimis sincere petitam aut exspectatam nuper pacem suspectam esse uobis Punicam fidem: multum per quos petita sit ad fidem tuendae pacis pertinet, Scipio—uestri quoque, ut audio, patres nonnihil etiam ob hoc quia parum dignitatis in legatione erat negauerunt pacem—; Hannibal peto pacem qui neque peterem, nisi utilem crederem, et propter eandem utilitatem tuebor eam propter quam petii; et quemadmodum quia a me bellum coeptum est ne quem eius paeniteret quoad ipsi inuidere di praestiti, ita adnitar ne quem pacis per me partae paeniteat.'