LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 30 p31

lat livy phi00130 perseus lat2

aduersus haec imperator Romanus in hanc fere sententiam respondit: 'non me fallebat, Hannibal, aduentus tui spe Carthaginienses et praesentem indutiarum fidem et spem pacis turbasse; neque tu id sane dissimulas qui de condicionibus superioribus pacis omnia subtrahas praeter ea quae iam pridem in nostra potestate sunt. ceterum ut tibi curae est sentire ciues tuos quanto per te onere leuentur, sic mihi laborandum est ne quae tum pepigerunt hodie subtracta ex condicionibus pacis praemia perfidiae habeant. indigni quibus eadem pateat condicio, etiam ut prosit uobis fraus petitis. neque patres nostri priores de Sicilia neque nos de Hispania fecimus bellum; et tunc Mamertinorum sociorum periculum et nunc Sagunti excidium nobis pia ac iusta induerunt arma. uos lacessisse et tu ipse fateris et di testes sunt qui et illius belli exitum secundum ius fasque dederunt et huius dant et dabunt. 'quod ad me attinet, et humanae infirmitatis memini et uim fortunae reputo et omnia quaecumque agimus subiecta esse mille casibus scio; ceterum quemadmodum superbe et uiolenter me faterer facere si priusquam in Africam traiecissem te tua uoluntate cedentem Italia et imposito in naues exercitu ipsum uenientem ad pacem petendam aspernarer, sic nunc cum prope manu conserta restitantem ac tergiuersantem in Africam attraxerim nulla sum tibi uerecundia obstrictus. proinde si quid ad ea in quae tum pax conuentura uidebatur, quasi multa nauium cum commeatu per indutias expugnatarum legatorumque uiolatorum, adicitur, est quod referam ad consilium: sin illa quoque grauia uidentur, bellum parate quoniam pacem pati non potuistis.' ita infecta pace ex conloquio ad suos cum se recepissent, frustra uerba temptata renuntiant: armis decernendum esse habendamque eam fortunam quam di dedissent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable