Passage
Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 30 p32
lat livy phi00130 perseus lat2
in castra ut est uentum, pronuntiant ambo arma expedirent milites animosque ad supremum certamen, non in unum diem sed in perpetuum, si felicitas adesset, uictores. Roma an Carthago iura gentibus daret ante crastinam noctem scituros; neque enim Africam aut Italiam sed orbem terrarum uictoriae praemium fore; par periculum praemio quibus aduersa pugnae fortuna fuisset. nam neque Romanis effugium ullum patebat in aliena ignotaque terra, et Carthagini, supremo auxilio effuso, adesse uidebatur praesens excidium. ad hoc discrimen procedunt postero die duorum opulentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi eo die aut euersuri. anceps igitur spes et metus miscebant animos; contemplantibusque modo suam, modo hostium aciem, cum oculis magis quam ratione pensarent uires, simul laeta, simul tristia obuersabantur: quae ipsis sua sponte non succurrebant, ea duces admonendo atque hortando subiciebant. Poenus sedecim annorum in terra Italia res gestas, tot duces Romanos, tot exercitus occidione occisos et sua cuique decora ubi ad insignem alicuius pugnae memoria militem uenerat referebat: Scipio Hispanias et recentia in Africa proelia et confessionem hostium quod neque non petere pacem propter metum neque manere in ea prae insita animis perfidia potuissent. ad hoc conloquium Hannibalis in secreto habitum ac liberum fingenti qua uolt flectit. ominatur, quibus quondam auspiciis patres eorum ad Aegates pugnauerint insulas, ea illis exeuntibus in aciem portendisse deos. adesse finem belli ac laboris; in manibus esse praedam Carthaginis, reditum domum in patriam ad parentes liberos coniuges penatesque deos. celsus haec corpore uoltuque ita laeto ut uicisse iam crederes dicebat. instruit deinde primos hastatos, post eos principes; triariis postremam aciem clausit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable