LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 30 p38

lat livy phi00130 perseus lat2

postquam redierunt ad Scipionem legati, quae publica in nauibus fuerant ex publicis descripta rationibus quaestores, quae priuata, profiteri domini iussi; pro ea summa pecuniae uiginti quinque milia pondo argenti praesentia exacta; indutiaeque Carthaginiensibus datae in tres menses. additum ne per indutiarum tempus alio usquam quam Romam mitterent legatos et quicumque legati Carthaginem uenissent ne ante dimitterent eos quam Romanum imperatorem qui et quae petentes uenissent certiorem facerent. cum legatis Carthaginiensibus Romam missi L. Ueturius Philo et M. Marcius Ralla et L. Scipio imperatoris frater. per eos dies commeatus ex Sicilia Sardiniaque tantam uilitatem annonae fecerunt ut pro uectura frumentum nautis mercator relinqueret. Romae ad nuntium primum rebellionis Carthaginiensium trepidatum fuerat iussusque erat Ti. Claudius mature classem in Siciliam ducere atque inde in Africam traicere, et alter consul M. Seruilius ad urbem morari donec quo statu res in Africa essent sciretur. segniter omnia in comparanda deducendaque classe ab Ti. Claudio consule facta erant quod patres de pace Scipionis potius arbitrium esse quibus legibus daretur quam consulis censuerant. prodigia quoque nuntiata sub ipsam famam rebellionis attulerant terrorem: Cumis solis orbis minui uisus et pluit lapideo imbri, et in Ueliterno agro terra ingentibus cauernis consedit arboresque in profundum haustae; Ariciae forum et circa tabernae, Frusinone murus aliquot locis et porta de caelo tacta; et in Palatio lapidibus pluit. id prodigium more patrio nouendiali sacro, cetera hostiis maioribus expiata. inter quae etiam aquarum insolita magnitudo in religionem uersa; nam ita abundauit Tiberis ut ludi Apollinares circo inundato extra portam Collinam ad aedem Erycinae Ueneris parati sint. ceterum ludorum ipso die subita serenitate orta pompa duci coepta ad portam Collinam reuocata deductaque in circum est cum decessisse inde aquam nuntiatum esset; laetitiamque populo et ludis celebritatem addidit sedes sua sollemni spectaculo reddita.

Provenance