Passage
Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 30 p40
lat livy phi00130 perseus lat2
legati ex Africa Romani simul Carthaginiensesque cum uenissent Romam, senatus ad aedem Bellonae habitus est. ubi cum L. Ueturius Philo pugnatum cum Hannibale esse suprema Carthaginiensibus pugna finemque tandem lugubri bello impositum ingenti laetitia patrum exposuisset, adiecit Uerminam etiam Syphacis filium, quae parua bene gestae rei accessio erat, deuictum. in contionem inde prodire iussus gaudiumque id populo impertire. tum patefacta gratulationi omnia in urbe templa supplicationesque in triduum decretae. legatis Carthaginiensium et Philippi regis—nam hi quoque uenerant—petentibus ut senatus sibi daretur responsum iussu patrum ab dictatore est consules nouos iis senatum daturos esse. comitia inde habita. creati consules Cn. Cornelius Lentulus P. Aelius Paetus , praetores M. Iunius Pennus , cui sors urbana euenit— M. Ualerius Falto Bruttios, M. Fabius Buteo Sardiniam, P. Aelius Tubero Siciliam est sortitus. de prouinciis consulum nihil ante placebat agi quam legati Philippi regis et Carthaginiensium auditi essent; belli finem alterius, alterius principium prospiciebant animis. Cn. Lentulus consul cupiditate flagrabat prouinciae Africae, seu bellum foret facilem uictoriam, seu iam finiretur finiti tanti belli se consule gloriam petens. negare itaque prius quicquam agi passurum quam sibi prouincia Africa decreta esset, concedente collega, moderato uiro et prudenti, qui gloriae eius certamen cum Scipione, praeterquam quod iniquum esset, etiam impar futurum cernebat. Q. Minucius Thermus et M'. Acilius Glabrio tribuni plebis rem priore anno nequiquam temptatam ab Ti. Claudio consule Cn. Cornelium temptare aiebant: ex auctoritate patrum latum ad populum esse cuius uellent imperium in Africa esse; omnes quinque et triginta tribus P. Scipioni id imperium decreuisse. multis contentionibus et in senatu et ad populum acta res postremo eo deducta est ut senatui permitterent. patres igitur iurati—ita enim conuenerat—censuerunt uti consules prouincias inter se compararent sortirenturue uter Italiam, uter classem nauium quinquaginta haberet; cui classis obuenisset in Siciliam nauigaret; si pax cum Carthaginiensibus componi nequisset, in Africam traiceret; consul mari, Scipio eodem quo adhuc iure imperii terra rem gereret; si condiciones conuenirent pacis, tribuni plebis populum rogarent utrum consulem an P. Scipionem iuberent pacem dare et quem, si deportandus exercitus uictor ex Africa esset, deportare. si pacem per P. Scipionem dari atque ab eodem exercitum deportari iussissent, ne consul ex Sicilia in Africam traiceret. alter consul cui Italia euenisset duas legiones a M. Sextio praetore acciperet.