LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 30 p44

lat livy phi00130 perseus lat2

annis ante quadraginta pax cum Carthaginiensibus postremo facta erat, Q. Lutatio A. Manlio consulibus. bellum initum annis post tribus et uiginti, P. Cornelio Ti. Sempronio consulibus, finitum est septimo decimo anno, Cn. Cornelio P. Aelio consulibus. saepe postea ferunt Scipionem dixisse Ti. Claudi primum cupiditatem, deinde Cn. Corneli fuisse in mora quo minus id bellum exitio Carthaginis finiret. Carthagini cum prima conlatio pecuniae diutino bello exhaustis difficilis uideretur, maestitiaque et fletus in curia esset, ridentem Hannibalem ferunt conspectum. cuius cum Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu cum ipse lacrimarum causa esset, 'si, quemadmodum oris habitus cernitur oculis', inquit 'sic et animus intus cerni posset, facile uobis appareret non laeti sed prope amentis malis cordis hunc quem increpatis risum esse; qui tamen nequaquam adeo est intempestiuus quam uestrae istae absurdae atque abhorrentes lacrimae sunt. tunc flesse decuit cum adempta sunt nobis arma, incensae naues, interdictum externis bellis; illo enim uolnere concidimus. nec est cur uos otio uestro consultum ab Romanis credatis. nulla magna ciuitas diu quiescere potest; si foris hostem non habet, domi inuenit, ut praeualida corpora ab externis causis tuta uidentur, suis ipsa uiribus onerantur. sed tantum nimirum ex publicis malis sentimus quantum ad priuatas res pertinet, nec in iis quicquam acrius quam pecuniae damnum stimulat. itaque cum spolia uictae Carthagini detrahebantur, cum inermem iam ac nudam destitui inter tot armatas gentes Africae cerneretis, nemo ingemuit: nunc quia tributum ex priuato conferendum est, tamquam in publico funere comploratis. quam uereor ne propediem sentiatis leuissimo in malo uos hodie lacrimasse.' haec Hannibal apud Carthaginienses. Scipio contione aduocata Masinissam ad regnum paternum Cirta oppido et ceteris urbibus agrisque quae ex regno Syphacis in populi Romani potestatem uenissent adiectis donauit. Cn. Octauium classem in Siciliam ductam Cn. Cornelio consuli tradere iussit, legatos Carthaginiensium Romam proficisci ut quae ab se ex decem legatorum sententia acta essent ea patrum auctoritate populique iussu confirmarentur.

Provenance