LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 30 p5

lat livy phi00130 perseus lat2

his praeparatis aduocatoque consilio et dicere exploratoribus iussis quae comperta adferrent Masinissaque, cui omnia hostium nota erant, postremo ipse quid pararet in proximam noctem proponit; tribunis edicit ut ubi praetorio dimisso signa concinuissent extemplo educerent castris legiones. ita ut imperauerat signa sub occasum solis efferri sunt coepta; ad primam ferme uigiliam agmen explicauerunt; media nocte—septem enim milia itineris erant—modico gradu ad castra hostium peruentum est. ibi Scipio partem copiarum Laelio Masinissamque ac Numidas attribuit et castra Syphacis inuadere ignesque conicere iubet. singulos deinde separatim Laelium ac Masinissam seductos obtestatur ut quantum nox prouidentiae adimat tantum diligentia expleant curaque: se Hasdrubalem Punicaque castra adgressurum; ceterum non ante coepturum quam ignem in regiis castris conspexisset. neque ea res morata diu est; nam ut primis casis iniectus ignis haesit, extemplo proxima quaeque et deinceps continua amplexus totis se passim dissipauit castris. et trepidatio quidem quantam necesse erat in nocturno effuso tam late incendio orta est; ceterum fortuitum non hostilem ac bellicum ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incendium effusi in armatos incidere hostes, maxime Numidas ab Masinissa notitia regiorum castrorum ad exitus itinerum idoneis locis dispositos. multos in ipsis cubilibus semisomnos hausit flamma; multi [in] praecipiti fuga ruentes super alios alii in angustiis portarum obtriti sunt.

Provenance